 |
PAULUS PP. VI
CHIROGRAPHUM* QUO
CONSOCIATIO INTERNATIOANLIS
MUSICAE SACRAE CANONICO INSTITUITUR
NOBILE SUBSIDIUM LITURGIAE
Nobile subsidium Liturgiae, disciplinam dicimus Musicae Sacrae, qua mentes ad
pietatem singulariter solent excitari, praeteritis temporibus curae fuit, estque
in praesenti, Apostolicae Sedi; quod documentis Romanorum Pontificum luculenter
comprobatur. Etenim hac de re copiose egerunt S. Pius X Litteris, a verbis «Tra
le sollecitudini dell'officio pastorale» incipientibus dieque XXII mensis
Novembris anno MCMIII motu proprio datis; Pius XI Constitutione Apostolica, cui,
die XX mensis Decembris anno MCMXXVIII editae, appellatio est «Divini cultus
sanctitatem»; Pius XII Encyclicis Litteris, quae, a prioribus verbis «Musicae
sacrae disciplina» nuncupatae, die XXV mensis Decembris anno MCMLV emissae sunt,
atque praeceptionibus, quae, «Instructio de Musica sacra et sacra Liturgia»
appellatae, die III mensis Septembris anno MCMLVIII sunt vulgatae. Ioannes demum
XXIII acta Decessorum suorum in memoriam revocavit, ac studium et progressionem
Musicae Sacrae fovit sollerter; qua ex parte iuvat memorare Epistulam, a verbis
«Iucunda laudatio» incipientem, quam die VIII mensis Decembris anno MCMLXI ad
dilectum filium Hyginum Anglés Pamies, Pontificii Instituti Musicae Sacrae
docendae Praesidem, ob quinquagesimum expletum annum ab eodem Instituto condito,
dedita atque ipsum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum multas argumentas,
in quibus versaretur, hanc etiam rem adiecit.
His Summis Pontificibus propositum erat, ut quotquot egregiae arti Musicae
Sacrae operam dant, inter se et cum Apostolica Sede arctius coniungerentur; ut
eidem Apostolicae Sedi praesto esset institutum quoddam internationale, cuius
ope de necessitatibus, Musicae Sacrae propriis, certior fieret, quoque consulta
Supremae Auctoritatis Ecclesiae de ipsa Musica Sacra ad effectum deducerentur;
praeterea ut praecipue Missionariis auxilium praeberetur ad solvendam gravem
magnique momenti quaestionem Musicae Sacrae in regionibus, missionali labore
excolendis, atque varia hac in re inepta congruenti racione inter se
conecterentur; denique ut opera de Musica Sacra, prelo edenda, et studia de huius
artis hereditate a maioribus accepta proveherentur.
In iis autem, quae supra dictae sunt, praeceptionibus de Musica Sacra (Cf
Instructiο de Musica sacra et sacra Liturgia, n. 117), Pius XII, Decessor
Noster rec. mem., suasit, ut societates ad Musicam Sacram fovendam institutae
numero multiplicarentur earumque fieret consociatio, sive nationales sive
internationales, eo consilio, ut haec disciplina et ars felicibus incrementis
augeretur.
Hoc igitur explentes optatum conspiratisque votis libenter obsecundantes, ab
Episcopis nonnullarum nationum Nobis significatis, ea, quae sequuntur,
decrevimus atque huius Nostri Chirographi vi decernimus:
I.
Consociatio Internationales Musicae Sacrae canonice instituitur, cui propria est
condicio «personae moralis», cuiusque sedes Romae exstabit.
II. Patronus vero eius est Emus Cardinales Sacrae Rituum Congregationis pro
tempore Praefectus.
III. Eidem Consociationi propositum est, ut cooperationem concordemque actionem
inter quam plurimos, qui sunt per orbem terrarum et ad quamvis pertinent
nationem, studiose promoveat ad Musicam Sacram excolendam eiusque assequendum
progressum secundum praescripta Ecclesiae.
IV. Sodalitatis huius Internationalis socii habentur alii iure proprio, alii
aggregati:
a) Socii iure proprio sunt Instituta Musicae Sacrae, a Sede Apostolica approbata,
et Societates Musicae Sacrae a legitima potestate ecclesiastica rite agnita.
b) Socii vero aggregati sunt alia Instituta et Societates, Prout Coetui
Moderatorum visum fuerit.
c) Privati etiam homines possunt in Consociationem cooptare tamquam aggregati,
condicionibus tamen ab eodem Coetu Moderatorum praestitutis.
V. Compages vero Consociationis constat e Consilio Generali, e Coetu Moderatorum,
atque e Secretariatu:
a) Consilium Generale e cunctis consistit sociis simul adunatis.
b) Coetus Moderatorum, qui Consilio Generali et ipsi Consociationi moderatur,
constituitur Praeside ac duobus eius vice fungentibus; qui omnes, proponente
ipso Consilio, a Summo Pontefice nominantur munereque tres annos funguntur,
scilicet usque ad subsequentem Conventum Internationalem Musicae Sacrae, ad
normam statuti n. VI, b.
c) Secretariatus constat Secretario et Arcario, qui ambo a Coetu Moderatorum
absque praefinito tempore nominantur, quique Romae commorentur necesse est.
VI.
a) Consilium Generale, suprema praeditum auctoritate, de iis omnibus
decernit, quae ad ipsam Consociationem pertinent. Excutit insuper et approbat
relations de opere a Coetu Moderatorum patrato. Deliberat de futurorum sumptuum
aestimatione et de rationibus accepti et expensi, ad Consociationem quod attinet.
b) Congregatur de more singulis trienniis, in Conventibus Internationalibus
Musicae Sacrae, nisi aliter visum fuerit.
c) In Consilio Generali voto deliberativo gaudent socii iure proprio cooptati et
Delegatus uniuscuiusque Nationis, ab Episcopis eligendus; voto consultivo et
voce passiva gaudent socii universi.
VII. Muneris Coetus Moderatorum est ea, quae a Consilio Generali decreta sunt,
ad effectum deducere.
VIII. Secretariatus ea universa agit, quae propria sunt muneris viri a secretis
et ad rem nummariam pertinent, ductu Praesidis aut, si casus ferat, amborum
simul vice eiusdem fungentium, qui omnes, pro casu, rei periculum et onus in se
recipiunt.
IX. Personam eiusdem Consociationis gerunt Praeses, aut, eο impedito, ambo simul
vice eiusdem fungentes.
X. Patrimonium Consociationis consistit e tributis sociorum, largitionibus inter
vivos et mortis causa collatis a piis benefactoribus, et reditibus ex operibus
Consociationis exorientibus.
XI. Coetus Moderatorum normas exsecutivas horum Statutorum debet exarare, quas
Consilio Generali proponat ad discutiendum et approbandum. Haec ediximus et
statuimus, contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII menses Novembres, in festo S.
Caeciliae, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
* AAS 56 (1964) pp. 231-234
|